Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
  2. Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
  3. Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
  4. Transibis Vestae virgineamque domum;
  5. Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
  6. Plurima qua summi fulget imago ducis.
  7. Nec te detineat miri radiata colossi
  8. Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
  9. Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
  10. Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
  11. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
  12. Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
  13. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
  14. Nulla magis toto ianua poste patet,
  15. Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
  16. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  17. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  18. Ista, salutator scribere non potuit.'