Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mutare dominum non potest liber notus.
  2. Sed pumicata fronte si quis est nondum
  3. Nec umbilicis cultus atque membrana,
  4. Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
  5. Aliena quisquis recitat et petit famam,
  6. Non emere librum, sed silentium debet.
  1. 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
  2. In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
  1. Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
  2. Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
  3. Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
  4. Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.
  5. Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
  6. 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
  7. Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
  8. Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
  1. Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
  2. Nunc ostendere Canium Tarentos.