Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vir Celtiberis non tacende gentibus
  2. Nostraeque laus Hispaniae,
  3. Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
  4. Equis et armis nobilem,
  5. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  6. Vadaveronem montibus,
  7. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  8. Pomona quod felix amat.
  9. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  10. Mollesque Nympharum lacus,
  11. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  12. Salone, qui ferrum gelat.
  13. Praestabit illic ipsa figendas prope
  14. Voberca prandenti feras.
  15. Aestus serenos aureo franges Tago
  16. Obscurus umbris arborum;
  17. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  18. Et Nutha, quae vincit nives.
  19. At cum December canus et bruma impotens
  20. Aquilone rauco mugiet,