Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lascivos leporum cursus lususque leonum
- Quod maior nobis charta minorque gerit
- Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
- Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
- Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
- Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
- Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
- Protinus et cessat debilitata Venus.
- Expectare iube: velocius ibo retentus.
- Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
- Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
- Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
- Rictibus his tauros non eripuere magistri,
- Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
- Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
- Nec nihil a tanta nobilitate refert.
- Tutior in sola non est cum currit harena,
- Nec caveae tanta conditur ille fide.
- Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
- Ad quae confugias ora leonis habes.