Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si quid longa fides canaque iura valent,
  2. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  3. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  4. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  5. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
  6. Expectant curaeque catenatique labores,
  7. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
  8. Haec utraque manu conplexuque adsere toto: