Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
  2. Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
  3. Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
  1. Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
  2. Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
  1. Cogit me Titus actitare causas
  2. Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
  3. Res magna est, Tite, quam facit colonus.