Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nominis ac tituli, quantum sibi[*](Willis accepts sibi, following the cautious conjecture of Jahn. If we read in with PSGU the line is deficient metrically. Ψ has non: Owen conj. vi.) Leucade, quantum
  2. Thessaliae campis Octavius abstulit udo
  3. caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
  4. Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
  5. Arpinas alius Volscorum in monte solebat
  6. poscere mercedes alieno lassus aratro,
  7. nodosam post haec frangebat vertice vitem,
  8. si lentus pigra muniret castra dolabra;
  9. hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
  10. excipit et solus trepidantem protegit urbem.
  11. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
  12. qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
  13. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  14. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  15. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  16. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  17. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  18. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  19. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  20. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.