Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
- debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
- quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
- haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
- gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
- prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
- maiorum effigies habeant insignia vocis,
- ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
- syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
- et de marmoreo citharam suspende colosso.
- Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
- inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
- nocturna et flammas domibus templisque paratis,
- ut bracatorum pueri Senonumque minores,
- ausi quod liceat tunica punire molesta.
- sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
- hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
- municipalis eques, galeatum ponit ubique
- praesidium attonitis et in omni monte laborat,
- tantum igitur muros intra toga contulit illi