Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
  2. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  3. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  4. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  5. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  6. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  7. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  8. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  9. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  10. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  11. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  12. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  13. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  14. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  15. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  16. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  17. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  18. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
  19. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  20. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam