Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
  2. parte alia longis Numidarum fulta columnis
  3. surgat et algentem rapiat cenatio solem,
  4. qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
  5. conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
  6. hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
  7. ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
  8. constabit patri quam filius. unde igitur tot
  9. Quintilianus habet saltus? exempla novorum
  10. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  11. felix et sapiens et nobilis et generosus
  12. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  13. felix orator quoque maximus et iaculator,
  14. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  15. sidera te excipiant modo primos incipientem
  16. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  17. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  18. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  19. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  20. sidus et occulti miranda potentia fati?