Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- divitibus responsa dabit[*](dabit PG: dabunt FTU.) Phryx augur, et Indus[*](indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae: Housman and Büch. (1910) inde. Housman thinks a line has dropped out.)
- conductus, dabit astrorum mundique peritus
- atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
- plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
- quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
- consulit ante falas delphinorumque columnas
- an saga vendenti nubat caupone relicto.
- Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
- nutricis tolerant fortuna urguente labores;
- sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
- tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
- quae steriles facit atque homines in ventre necandos
- conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
- porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
- et vexare uterum pueris salientibus, esses
- Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
- impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
- Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
- ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
- pontifices, salios Scaurorum nomina falso