Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Consulit ictericae lento de funere matris,
  2. ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
  3. efferat et patruos, an sit victurus adulter
  4. post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
  5. haec tamen ignorat[*](haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893).) quid sidus triste minetur
  6. Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
  7. quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
  8. illius occursus etiam vitare memento,
  9. in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
  10. cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
  11. consulitur, quae castra viro patriamque petente
  12. non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
  13. ad primum lapidem vectari cum placet, hora
  14. sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
  15. angulus, inspecta genesi collyria poscit;
  16. aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
  17. aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
  18. Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
  19. metarum et sortes ducet frontemque manumque
  20. praebebit vati crebrum poppysma roganti,