Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
  2. oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
  3. admotum pedibus, de quo sextarius alter
  4. ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
  5. dum redit et loto terram ferit intestino,
  6. marmoribus rivi properant, aurata Falernum
  7. pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
  8. deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
  9. nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
  10. Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
  11. laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
  12. committit vates et comparat, inde Maronem
  13. atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
  14. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
  15. turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
  16. altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
  17. tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
  18. pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
  19. una laboranti poterit succurrere Lunae,
  20. inponit finem sapiens et rebus honestis;