Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
  2. mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
  3. instantem regi Armenio Partimque cometen
  4. prima videt, famam rumoresque illa recentis
  5. excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
  6. in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
  7. diluvio, nutare urbes, subsidere terras
  8. quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
  9. Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
  10. vicinos humiles rapere et concidere loris
  11. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
  12. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  13. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  14. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  15. balnea nocte subit, conchas et castra moveri
  16. nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
  17. cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
  18. callidus et cristae digitos inpressit aliptes
  19. ac summum dominae femur exclamare coegit,
  20. convivae miseri interea somnoque fameque