Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  2. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  3. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  4. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
  5. ponitur exigua feralis cena patella.
  6. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
  7. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  8. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  9. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  10. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  11. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
  12. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
  13. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  14. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
  15. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  16. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  17. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  18. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  19. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  20. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,