Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  2. vicit digna viro sententia, noverat ille
  3. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  4. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  5. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  6. tempestate mea; Circeis nata forent an
  7. Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
  8. ostrea callebat primo deprendere morsu,
  9. et semel aspecti litus dicebat echini.
  10. Surgitur et misso proceres exire iubentur
  11. consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
  12. traxerat attonitos et festinare coactos
  13. tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
  14. dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
  15. anxia praecipiti venisset epistula pinna.
  16. Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
  17. tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
  18. inlustresque animas impune et vindice nullo,
  19. sed periit postquam cerdonibus esse timendus
  20. coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.