Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  2. caecus adulator, dirusque a ponte satelles
  3. dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
  4. blandaque devexae iactaret basia raedae.
  5. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
  6. in laevum conversus, at illi dextra iacebat
  7. belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
  8. et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
  9. Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
  10. percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
  11. omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
  12. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  13. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  14. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  15. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  16. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  17. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  18. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  19. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  20. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc