Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui gentis vitio numquam partitur amicum,
  2. solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem
  3. exiguum de naturae patriaeque veneno,
  4. limine summoveor, perierunt tempora longi
  5. servitii; nusquam minor est iactura clientis.
  6. Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
  7. pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
  8. currere, cum praetor lictorem impellat et ire
  9. praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
  10. ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  11. divitis hic servo claudit latus ingenuorum
  12. filius; alter enim quantum in legione tribuni
  13. accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
  14. ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
  15. cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
  16. et dubitas alta Chionen deducere sella,
  17. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  18. numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
  19. servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
  20. protinus ad censum, de moribus ultima fiet