Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
  2. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
  3. nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
  4. Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
  5. (omnis enim populo mercedem pendere iussa est
  6. arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
  7. in vallem Egeriae descendimus et speluncas
  8. dissimiles veris, quanto praesentius[*](praestantius pΨ: presentius Vind.) esset
  9. numen aquis, viridi si margine clauderet undas
  10. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
  11. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  12. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  13. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  14. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  15. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  16. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  17. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  18. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  19. cedamus patria, vivant Artorius istic
  20. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,