Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
- sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
- non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
- Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
- mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
- aspice quid faciant commercia: venerat obses,
- hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
- indulsit[*](induerit Willis, following Nisbet) pueris, non umquam[*](non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.) derit amator,
- mittentur bracae cultelli frena flagellum;
- sic praetextatos referunt Artaxata mores.
- Quamvis digressu veteris confusus amici
- laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
- destinet atque unum civem donare Sibyllae.
- ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
- secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
- nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
- deterius credas horrere incendia, lapsus
- tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
- urbis et Augusto recitantes mense poetas?
- Sed dum tota domus raeda componitur una,