Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
- scilicet horreres maioraque monstra putares,
- si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
- segmenta et longos habitus et flammea sumit
- arcano qui sacra ferens nutantia loro
- sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,
- unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
- haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
- traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
- nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
- nec quereris patri? vade ergo et cede severi
- iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
- primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
- quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
- nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
- fient ista palam, cupient et in acta referri,
- interea tormentum ingens nubentibus haeret
- quod nequeant parere et partu retinere maritos,
- sed melius, quod nil animis in corpora iuris
- natura indulget: steriles moriuntur, et illis