Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
  2. res memoranda novis annalibus atque recenti
  3. historia, speculum civilis sarcina belli;
  4. nimirum summi ducis est occidere Galbam
  5. et curare cutem; summi constantia civis
  6. Bebriacis campis spolium[*](spoliumΨO: solium Herwerd. Housman.) adfectare Palati,
  7. et pressum in faciem[*](faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ) digitis extendere panem,
  8. quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
  9. maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
  10. hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
  11. hic turpis[*](turpis PVind.Ψ: turpes TParis.) Cybeles et fracta voce loquendi
  12. libertas et crine senex fanaticus albo
  13. sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
  14. gutturis exemplum conducendusque magister,
  15. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
  16. more supervacuam cultris abrumpere carnem?
  17. Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
  18. cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
  19. signatae tabulae, dictum feliciter, ingens
  20. cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.