Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  2. expectandus erit qui lites inchoet annus
  3. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  4. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  5. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  6. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  7. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
  8. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
  9. quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
  10. nec res atteritur longo sufflamine litis.
  11. Solis praeterea testandi militibus ius
  12. vivo patre datur, nam quae sunt parta labore
  13. militiae, placuit non esse in corpore census,
  14. omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum
  15. signorum comitem castrorumque aera merentem
  16. quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus
  17. provehit et pulchro reddit sua dona labori,
  18. ipsius certe ducis hoc referre videtur
  19. ut qui fortis erit, sit felicissimus idem,
  20. ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes[*](The Saturae are broken off at this point.)