Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  2. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  3. declamatoris mulino corde Vagelli,
  4. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  5. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  6. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  7. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  8. excusaturos non sollicitemus amicos.
  9. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  10. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
  11. et credam dignum barba dignumque capillis
  12. maiorum, citius falsum producere testem
  13. contra paganum possis quam vera loquentem
  14. contra fortunam armati contraque pudorem.
  15. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  16. sacramentorum. convallem ruris aviti
  17. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  18. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  19. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  20. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos