Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  2. sentirent positis ad templa et compita mensis
  3. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  4. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  5. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  6. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  7. adde quod et facilis victoria de madidis et
  8. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  9. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  10. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  11. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  12. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  13. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  14. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  15. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  16. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  17. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  18. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  19. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  20. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.