Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. crediderim aut tenui percussum verbere Circes
  2. et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
  3. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
  4. sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
  5. de Corcyraea temetum duxerat urna.
  6. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
  7. Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
  8. gesta super calidae referemus moenia Copti,
  9. nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
  10. nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
  11. nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
  12. dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
  13. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
  14. inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
  15. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  16. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  17. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  18. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  19. alterius populi rapienda occasio cunctis
  20. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne