Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
  2. in quorum sulcis legiones dentibus anguis
  3. cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
  4. continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
  5. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
  6. flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
  7. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
  8. in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
  9. nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
  10. expectare colus; morieris stamine nondum
  11. abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
  12. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  13. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  14. composuit; si vis aliam decerpere ficum
  15. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  16. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  17. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  18. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
  19. si spectes quanto capitis discrimine constent
  20. incrementa domus, aerata multus in arca