Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  2. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  3. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  4. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  5. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  6. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  7. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  8. nam quisquis magni census praecepit amorem
  9. et laevo monitu pueros producit avaros
  10. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)
  11. dat libertatem et totas effundit habenas
  12. curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
  13. et te contempto rapitur metisque relictis.
  14. nemo satis credit tantum delinquere quantum
  15. permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
  16. Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
  17. qui paupertatem levet attollatque propinqui,
  18. et spoliare doces et circumscribere et omni
  19. crimine divitias adquirere; quarum amor in te
  20. quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum