Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  2. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  3. faucibus ut morbo siccis interque molares
  4. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  5. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  6. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  7. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
  8. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  9. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  10. continuo templum et violati numinis aras
  11. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  12. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  13. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  14. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  15. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  16. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  17. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  18. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  19. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  20. praeterea lateris vigili cum febre dolorem