Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  2. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  3. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  4. evasisse putes, quos diri conscia facti
  5. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  6. occultum quatiente animo tortore flagellum?
  7. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  8. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  9. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  10. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  11. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  12. depositum retinere et fraudem iure tueri
  13. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  14. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  15. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  16. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  17. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  18. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  19. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  20. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,