Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  2. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  3. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  4. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
  5. confer et artifices mercatoremque veneni,
  6. et deducendum corio bovis in mare, cum quo
  7. clauditur adversis innoxia simia fatis,
  8. haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
  9. usque a lucifero donec lux occidat audit?
  10. humani generis mores tibi nosse volenti
  11. sufficit una domus: paucos consume dies et
  12. dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
  13. quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis
  14. in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
  15. caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
  16. caesariem et madido torquentem cornua cirro?
  17. nempe quod haec illis natura est omnibus una.
  18. ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
  19. Pygmaeus parvis currit bellator in armis,
  20. mox inpar hosti raptusque per aera curvis