Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et maiore domus gemitu, maiore tumultu
  2. planguntur nummi quam funera, nemo dolorem
  3. fingit in hoc casu, vestem diducere summam
  4. contentus, vexare oculos umore coacto:
  5. ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
  6. Sed si cuncta vides simili fora plena querella,
  7. si decies lectis diversa parte tabellis
  8. vana super vacui dicunt chirographa ligni,
  9. arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
  10. sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
  11. ten, o delicias! extra communia censes
  12. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  13. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  14. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  15. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  16. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  17. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  18. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  19. pocula adorandae robiginis et populorum
  20. dona vel antiquo positas a rege coronas;