Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ponendum, quia tu gallinae filius albae,
- nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
- rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
- si flectas oculos maiora ad crimina, confer
- conductum latronem, incendia sulpure coepta
- atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
- confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
- pocula adorandae robiginis et populorum
- dona vel antiquo positas a rege coronas;
- haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
- radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
- Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
- an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
- confer et artifices mercatoremque veneni,
- et deducendum corio bovis in mare, cum quo
- clauditur adversis innoxia simia fatis,
- haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
- usque a lucifero donec lux occidat audit?
- humani generis mores tibi nosse volenti
- sufficit una domus: paucos consume dies et