Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  2. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  3. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  4. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  5. et quadringentis nummis condire gulosum
  6. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  7. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  8. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  9. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  10. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  11. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  12. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  13. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  14. figendum et memori tractandum pectore, sive
  15. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  16. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  17. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  18. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  19. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  20. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.