Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Herculis aerumnas credat saevosque labores
  2. et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
  3. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
  4. tranquillae per virtutem patet unica vitae.
  5. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
  6. nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.
  1. Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
  2. si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
  3. excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
  4. convictus, thermae, stationes, omne theatrum
  5. de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
  6. sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
  7. non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
  8. scripturas leges et regia verba lanistae.
  9. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  10. creditor introitum solet expectare macelli,
  11. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  12. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  13. et cito casurus iam perlucente ruina,
  14. interea gustus elementa per omnia quaerunt