Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  2. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  3. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
  4. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  5. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
  6. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  7. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  8. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  9. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  10. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  11. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  12. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  13. materia, quin ipsa manubria cultellorum
  14. ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
  15. rancidula aut ideo peior gallina secatur.
  16. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
  17. pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
  18. sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
  19. et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
  20. et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro