Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. urbibus eversis praedarum in parte reperta
  2. magnorum artificum frangebat pocula miles,
  3. ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
  4. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
  5. imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
  6. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  7. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
  8. ponebant igitur Tusco farrata catino:
  9. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  10. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  11. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  12. nocte fere media mediamque audita per urbem
  13. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
  14. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  15. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  16. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  17. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  18. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  19. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  20. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,