Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
  2. si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
  3. excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
  4. convictus, thermae, stationes, omne theatrum
  5. de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
  6. sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
  7. non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
  8. scripturas leges et regia verba lanistae.
  9. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  10. creditor introitum solet expectare macelli,
  11. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  12. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  13. et cito casurus iam perlucente ruina,
  14. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  15. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  16. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  17. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  18. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  19. et quadringentis nummis condire gulosum
  20. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.