Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. permittes ipsis expendere numinibus quid
  2. conveniat nobis rebusque sit utile nostris,
  3. nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
  4. carior est illis homo quam sibi. nos animorum
  5. inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
  6. coniugium petimus partumque uxoris; at illis
  7. notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
  8. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
  9. exta et candiduli divina tomacula porci,
  10. orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
  11. fortem posce animum mortis terrore carentem,
  12. qui spatium vitae extremum inter munera ponat
  13. naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
  14. nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
  15. Herculis aerumnas credat saevosque labores
  16. et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
  17. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
  18. tranquillae per virtutem patet unica vitae.
  19. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
  20. nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.