Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sanguine ferventem tribuat natura benigna
  2. larga manu (quid enim puero conferre potest plus
  3. custode et cum natura potentior omni?),
  4. non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
  5. improbitas ipsos audet temptare parentes:
  6. tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
  7. deformem saeva castravit in arce tyrannus,
  8. nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
  9. strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
  10. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
  11. maiora expectant discrimina, fiet adulter
  12. publicus et poenas metuet quascumque maritis
  13. lex irae[*](irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).) debet, nec erit felicior astro
  14. Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
  15. interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
  16. concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
  17. verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
  18. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
  19. matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
  20. fiet et illius quam non amat, exuet omnem