Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. bellorum pompa animam exhalasset opimam,
  2. cum de Teutonico vellet descendere curru?
  3. provida Pompeio dederat Campania febres
  4. optandas, sed multae urbes et publica vota
  5. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  6. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  7. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  8. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  9. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  10. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  11. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  12. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  13. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  14. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  15. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  16. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  17. semper habet; rara est adeo concordia formae
  18. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  19. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
  20. praeterea castum ingenium vultumque modesto