Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  2. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  3. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  4. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  5. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  6. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  7. ut pueris placeas et declamatio fias!
  8. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  9. aestuat infelix angusto limite mundi
  10. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  11. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  12. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  13. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  14. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  15. audet in historia, constratum classibus isdem
  16. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  17. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  18. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  19. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
  20. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis