Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
- praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
- gloria paucorum et laudis titulique cupido
- haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
- discutienda valent sterilis mala robora fici,
- quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
- Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
- invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
- percussa oceano Niloque admota tepenti,
- rursus ad Aethiopum populos aliosque[*](aliosqueΨ: altosque PA.) elephantos!
- additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
- transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
- diducit scopulos et montem rumpit aceto,
- iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
- acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
- frangimus et media vexillum pono Subura.’
- o qualis facies et quali digna tabella,
- cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
- exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
- nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus