Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accusator erit qui verbum dixerit
    hic est.
  2. securus licet Aenean Rutulumque ferocem
  3. committas, nulli gravis est percussus Achilles
  4. aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
  5. ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
  6. infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
  7. criminibus, tacita sudant praecordia culpa,
  8. inde ira[*](ira Housman following AGLO: Büch. reads irae from P.) et lacrimae. tecum prius ergo voluta
  9. haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
  10. paenitet.’ experiar quid concedatur in illos,
  11. quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
  1. ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
  2. Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
  3. qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
  4. indocti primum, quamquam plena omnia gypso
  5. Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
  6. si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
  7. et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
  8. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
  9. tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis