Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ponit apros, animal propter convivia natum!
  2. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  3. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,
  4. hinc subitae mortes atque intestata senectus;
  5. it[*](So AL and Housman: Büch. follows the et of P.) nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
  6. ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  7. Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  8. posteritas, eadem facient cupientque minores,
  9. omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,
  10. totos pande sinus, dicas[*](dicasΨ: dices PO: Housman prefers dicas; see Journal of Phil. No. 67, p. 43.) hic forsitan ‘unde
  11. ingenium par materiae? unde illa priorum
  12. scribendi quodcumque animo flagrante liberet
  13. simplicitas? “cuius non audeo dicere nomen?
  14. quid refert, dictis ignoscat Mucius an non?”’
  15. pone Tigellinum: taeda lucebis[*](P has lucebit: so also GT) in illa
  16. qua stantes ardent qui fixo gutture[*](Büch. (1893 edn.) reads pectore, as do PAO and Owen: gutture is read by Vind.GLTU. So Housman; see Journal of Phil. No. 67, p. 45.) fumant,
  17. et latum media sulcum deducis[*](So pO: deducit P Housman: Büch. (1910) conj. ducetis. Owen conj. dent lucis, reading ut for et. Housman supposes a line dropped out after 1.156, containing the word cadaver which becomes the subject to deducit.) harena.
  18. Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
  19. pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
  20. ‘cum veniet contra, digito compesce labellum: