Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire.
Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur.
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.
Quod ait idem Q. Claudius: a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
Nam defendere et offendere inter sese adversa sunt, quorum alterum significat ἐμποδὼν ἔχειν, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδὼν ποιεῖν, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco Claudio dicitur.
Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem,
adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους.Tum Herodes interrogat quisnam esset.
Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.
Video, inquit Herodes, barbam et pallium, philosophum nondum video.
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?