Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.
Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam :
signat [*]((in hoc versu deprecor) signat, Skutsch.) abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.
- Qui núnc (inquit) aerumna meá libertatém paro,
- Quibus sérvitutem meá miseria déprecor;
Item Ennius in Cresphonte:
- Ego cum meae vitae parcam, létum inimico déprecer.
Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam [*](invidiam omitted by ς.) et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.
Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic [*](huic tu, Cic.) homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
Item In Verrem actionis secundae primo:Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum. [*](publicorum, MSS.; publicis, Hertz.)
LIBROS Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes, Athenarum potitus, urbe ipsa praeter arcem incensa, abstulit asportavitque in Persas.
Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit.
Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta; [*](septuaginta, s, Isid. vi. 3. 5.) sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.
HESTERNA noctu rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII. Tabulis nox pro noctu dixerunt.
QUAE mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
QUAE in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue .
Et adsiduo oscitantem vidit, atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.
QUOD Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rein non satis exploratam pro comperta posuerit.
QUID illud sit, quod Vergilius caelum stare pulvere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit.
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.
Ex Aristotelis libro, qui Περὶ Μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.
QUID mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.
QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.
QUALIS mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
halophantam mendaeem velit.
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
QUID significet in veterum libris scriptum plerique omnes; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.
, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.
LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.
QUIBUS modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.
Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.
Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo [*](undevicesimo, Q; duodevicesirno, ω.) Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.
QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest; nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime .
Percontabar ego Antonium rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.