Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.

NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:

  1. Religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit non scribit.

Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.

Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.

Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.

Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.

Itaque

M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.

Idem tamen M. Tullius in oratione De Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.

Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam caerimoniae a carendo.

Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra—quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat [*](quia extat, omitted by Madvig.) —, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda

sunt magis quam involganda; sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus.

Et Terentius:

  1. Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.

Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas , ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, [*](et specie, suggested by Hosius; Damsté would omit speciosus.) inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item [*](haec item, Hosius; haec cum, ω; quamquam aecum, Hertz.) incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?

Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;

ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum

amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.