Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.

ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.

Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;

quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.

Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.

C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, coeperat Pompeium rogare.

Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.

Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.

In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.

Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.

OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant.

Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: Καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, Κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω.

Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur

Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis [*](Pythagoricis, Cic.) interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, [*](magnam is cibus t. m. q. constat esse contrariam, ω.; corrected by J. F. Gronov; quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti(s) vera contrariam, Cic.) tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.

Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.

Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ.