Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De Rodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem.
Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus fuit, utque [*](utque, Petschenig; atque, MSS.) is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.
Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς.
ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos.
Idque Plautum,veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
Hoc idem tradit etiam Menander,
- tum ílla, quam comprésserat,
- Decumó post mense exácto hic peperit fíliam.
poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus sunt:
- Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας.
- sóletne mulier décimo mense párere?—
- Pol nonó quoque
- étíam septimo átque octavo.
rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
Sed huius de mense octavo dissensionis
causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς, ex quo libro verba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα.Id tam obscure atque praecise et [*](et, added by Otho.) tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his [*](his, added by Hertz.) enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.
Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.